monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, IX.Quod episcopo Ignatio angelorum Deum laudantium visio sit ostensa. <<<     >>> XI.Quomodo Epiphanius Cyprius Ioanni fuerit inimicus.

Cassiodorus, 10, CAPUT X.De inimicis Ioannis.

1 Fertur enim quoniam inter alia Ioannes etiam pro Severiano, Gabalensi episcopo, odium Augustae conceperat. Is enim Severianus et Antiochus Ptolemaidis ambo eloquentissimi erant, et coram ecclesia docere praeparati. Veniens ergo prius Antiochus Constantinopolim, eloquentia promotus atque pecuniis ditatus, in suam reversus est civitatem. Pro cuius zelo Severianus postea venit, vidensque quod Ioannes frequenter in ecclesia sermone facto mirabilis apparebat, cratque honorabilis apud multos proceres, et apud ipsum imperatorem, pariter et Augustam. Cumque Ioannes perrexisset in Asiam, huic commendavit Ecclesiam.
2 Credebat enim eius blandimentis quia eum revera diligeret. At ille magis se auditoribus commendabat. Quod dum Ioannes audisset, Serapione nuntiante, zelatus est. Reversoque ab Asia Ioanne, contigit, transeunte Severiano, ut studiose non assurgeret Serapio. At ille exasperatus clamavit: Si Serapio clericus mortuus fuerit, Christus inhumanatus non est.
3 Ob quam rem accusatus a Serapione velut iniuriosus et in Deum blasphemus, civitate pulsus est a Ioanne. Quod Augusta cognoscens per familiares Severiani, mox eum a Chalcedone fecit revocari. Porro Ioannes, multis rogantibus, eum videre refugiebat, donec in Apostolorum ecclesia eius genibus poneret Augusta Theodosium filium suum, supplicans et saepe coniurans ut Severianum suo reconciliaret affectui. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 10, p. 770.]
4 Interea monachi ab eremo ad Constantinopolim veniunt cum Dioscoro et fratribus, cum quibus Isidorus, qui Theophili amicissimus dudum, ob huiusmodi causam postea fuerat inimicus. Petrus quidam archipresbyter Alexandrinae fuit Ecclesiae. Hunc Theophilus ab Ecclesia odio faciente proiecit, culpans eum quasi mulierem quamdam Manichaeam, non primitus abrenuntiantem haeresim, in communionem sacram susceperit.
5 Cumque Petrus diceret se eam iussu Theophili suscepisse, illo negante, Isidori testimonium Petrus implorabat, quia hoc actum non ignorasset episcopus. Eo tempore Isidorus Romae degebat, a Theophilo missus ad Damasum ut ei Flavianum Antiochiae reconciliaret episcopum. Verum reversus Isidorus Petri responsionem veram esse firmavit, dicens quia mulier Manichaea cum episcopi fuisset iussione suscepta.
6 Hinc accensus Theophilus, ambos expulit ab ecclesia. Ob hanc ergo causam Isidorus cum Dioscoro et reliquis [ms. Lyr., fratribus] Constantinopolim venit, ut principi et Ioanni eius facta narraret. Haec Ioannes agnoscens, honorabat principio viros, corumque fruebatur orationibus; communione vero sacra cum eis ante causae cognitionem participare non voluit.
7 His ita gestis, pervenit ad Theophilum sermo falsus, quasi Ioannes illis communicasset, et eis ferret auxilium. Parabatque ut non solum de Dioscoro et Isidoro semet ulcisceretur, sed etiam Ioannem episcopatu deponeret. Misit ergo ad singularum episcopos civitatum epistulas, celans intentionem suam, culpans tamen Origenis libros.
8 Deinde Epiphanium Cypri fecit amicum, cum prius eius fuerit inimicus, tanquam de Deo minus saperet, cumque formam hominis habere iudicaret. Tunc ergo quasi ex poenitentia, eius se professus est sequi sectam [ms. Lyr., dicta]; egitque ut synodus episcoporum Cypri celebraretur, quatenus libri damnarentur Origenis. Porro Epiphanius, propter nimiam sui reverentiam atque simplicitatem circumventus, constituta synodo lectionem librorum Origenis interdixit; misitque litteras ad Ioannem, monens ut se ab Origeniana lectione suspenderet; et synodo congregata, quae placuerant etiam ipse firmaret. Theophilus igitur famosissimum Epiphanium circumveniens, et agnoscens sua vota proficere, etiam ipse collectis episcopis libros damnavit Origenis, qui pene ante ducentos defunctus erat annos: non quia huiusmodi haberet intentionem, sed studens Dioscoro eiusque nocere sequacibus [mss., Dioscorum eiusque sequaces circumvenire]. Ioannes autem parvipendens quae ab Epiphanio et Theophilo fuerant nuntiata, in doctrina ecclesiastica laborabat, et in ea quidem florebat: nihil tamen de his quae contra eum cogitabantur saepe curabat.
9 Cumque Theophilus iam manifesto studere videretur ut Ioannem episcopatu deponeret, tunc etiam inimici Ioannis Theophilum sunt secuti; et multi clerici, multi procerum palatii tempus invenientes opportunum, nitebantur ut synodus Constantinopoli fieret contra Ioannem. Et hoc tam per epistulas sibimet quam per verba mandabant. Auxit igitur odium Ioanni causa Severiani et Antiochi episcoporum, quae supra relata est.
Cassiodorus HOME

bav824.296 bnf1603.207

Cassiodorus, Historia Eccl., 10, IX.Quod episcopo Ignatio angelorum Deum laudantium visio sit ostensa. <<<     >>> XI.Quomodo Epiphanius Cyprius Ioanni fuerit inimicus.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik